Liber Quartus Regum*

Caput 17: Versus 29

Et unaquaeque.ID.In libro Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerunt civitates quas construxerunt in Judaea qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum aedificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebahan et Tharthac civitates sunt quas Hevaei in Judaea condiderunt.ID.Videtur juxta consequentiam sermonis et idolorum, quibus hae gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset:Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum,quasi ad expletionem sententiae subjunctum est:Viri enim Babylonici fecerunt Sochoth Benoth;id est tabernacula: Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramalech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim, ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asima Emathaeorum, Nebahath et Tharthach idola fuerunt Hevaeorum.
(* Traductions européennes)